라틴어 문장 검색

agmine verso aut converso impetu suo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6842)
sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris, ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor, te copias, te consilium et tuos praebente divos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 144)
navium agmen ad excipiendum adversi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 272:2)
quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse casu et onere equi super eum ruentis haud multum afuit, quin exanimaretur, septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo tum primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 577:1)
agmen autem apud Vergilium est cuiuslibet rei impetus, ut illi agmine certo [et vocat agmina saeva sororum].
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 39310)
agmine certo itinere, impetu, ut leni fluit agmine Thybris, vel tractu corporis, ut extremaeque agmine caudae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2123)
eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis, atque ita concitatos calcaribus permisit ut sustinere eos nulla vis posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 421:1)
turbata hinc etiam signa multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 398:1)
provolat eques atque infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit perrumpitque ordines quacumque impetum dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 603:3)
at insidiatores, postquam in eum quem insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui suppositus erat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 4:1)
suo magis inde impetu quam consilio ducis convolsis signis infesto agmine ad lapidem octavum viae quae nunc Appia est perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 456:1)
tum quoque equites in agmen Romanum eruptione facta haud modice primo impetu turbavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 152:1)
agmine longo tandem post illos gyros tandem longo repere coepti agmine, id est impetu, tractu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 901)
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Gnosia mittere corpus castra, vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:15)
agmina pentheus aut impetus aut secundum quosdam, quoniam habitus earum et sibila serpentium faciem agminis praebent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4694)

SEARCH

MENU NAVIGATION